- RECTA Coena
- RECTA CoenaSuetonio et Recta absolute in Aug. c. 74. Veter. dicta est cena, quam Clientibus, rectô ordine discumbentibus, Principes Viri apud Romanos, dare solebant, ὀρθόδειπνον Graec. Turnebus, Adversar. l. 5. c. 10. Rectam, interpretatur veram, sinceram, quemadmodum idem Graecum ὀρθὸς denotat, sicque dictam ait opposite ad Sportulam, munus magis tenue ac leviusculum; cum videl. locô cenae calathum dabant obsoniis plenum; et huius locô tandem centum quadrantes, de quibus suô locô. Ita enim divites miserorum Clientulorum atque Anteambulonum officia munerabantur. Utriusque meminit Martialis, in illo tralatio, l. 8. Epigr. 50. v. extr.Promissa est nobis sportula, Recta data est.Et Nero quidem cenam Rectam Clientibus exhiberisolitam sustulit, atque ad Sportulam redegit, Rex proin superbus eidem Poetae dictus, l. 3. Epigr. 7. v. 5. sed Domitianus, edictô eius abrogatô, iustae cenae usum restituit. Unde idem ibid. v. ult.Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.I. e. nihil fraudis iam faciendum est Clienti, quem saepe invitatum, tamquam ad Cenam Rectam, dimiserunt divites tandem, cum ieiuna sportula: Iam Salarium dandum est, i. e. cena, quae Romanis ὁλάριον, cibarium (annona diurna) ex pacto debitum; ut Sportula, ex placito. Namque de ipso Tiberio Sueton. c. 46. Pecuniae parcus actenax, comites peregrinationum expeditionumque numquam salariô, cibariis tantum sustentzvit, i. e. Sportulâ tenui. Interim ex Sportularum captatoribus, qui ex centum sportulae quadrantibus, genium suum fraudantes, cellae pensionem et vestessubtrahere soliti erant, sublatâ Domitiani edictô sportulâ, in deteriorem conditionem sibi incidisse visi sunt: cum e cena Recta iustaque nihil pecuniae ad illos redundaret. Unde ad Gargilianum idem Poeta, l. 3. Epigr. 30. v. 1.Sportula nulla datur, gratis conviva recumbis,Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?Unde tibi togula est, et fuscae pensio cellae?Unde datur quadrans? unde vires Chiones?Cum ratione licet dicat te vivere summa:Quod vivis, nulla cum ratione facis.Quasi dicat: Cur non hinc migras, nihil ulterius pecuniae accipiens? Unde vivis? unde vestem comparas? unde tectum solvis, hoc enim est pretium cellae fuscae. Unde sumis, quo laves? etc. Schrevelius, Nos. in locum. Vide quoque Meursium, ad Lycophr. Aliud est Recticinium, apud Messianum Presbyt. in Vita Caesarii Arelatens. colloquium videl. quod post cenam inter convivas peragitur, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.